| Die XX mensis
Aprilis, anno Domini MMV
Venerabiles Fratres Nostri,
dilectissimi Fratres ac Sorores in Christo,
vos universi homines bonae voluntatis!
1. Gratia copiosa et pax vobis! (cfr 1 Pt 1, 2). Duo animum Nostrum
discordes sensus hoc tempore una simul subeunt. Nam ex una parte
humano turbamento perfundimur et impares Nos sentimus officio hesterno
die Nobis commisso, Successoribus scilicet Petri Apostoli hac in
Romana Sede, coram universali Ecclesia. Ex altera autem parte magnopere
animum gratum esse Deo patefaciendum animadvertimus, qui - sicut
in sacra liturgia canimus - gregem suum non deserit sed eundem per
temporum vices ducit, iis agentibus quos ipse Filii sui vicarios
elegit constituitque pastores (cfr Praefatio I de Apostolis).
Dilectissimi, intimus animi grati sensus propter divinae misericordiae
donum in corde Nostro praeter omnia antistat. Et id arbitramur gratiam
esse peculiarem, quam Decessor Noster, recolendae memoriae, Ioannes
Paulus Secundus Nobis tribuit. Eius videmur firmam persentire manum,
quae Nostram perstringit; subridentes Nobis videmur eius oculos
contueri eiusque verba audire, Nobis peculiari hoc momento destinata:
"Noli timere!".
Summi Pontificis Ioannis Pauli Secundi obitus, et subsequentes
dies, pro Ecclesia mundoque insigne fuerunt gratiae tempus. Magnus
dolor ob eius excessum et vacui sensus in omnibus relictus Christi
resuscitati opera extenuantur, quae per concordem fidei, amoris
et spiritalis solidarietatis effusionem, exsequiarum sollemnium
attingentis fastigium, diuturno hoc tempore est patefacta.
Id quidem dicere possumus: Ioannis Pauli Secundi funus experientia
fuit revera unica ubi quodammodo potentiae Dei percepta est per
ipsius Ecclesiam quae cunctos populos magnam familiam efficere vult,
per coniungentem virtutem Veritatis atque Amoris (cfr Lumen Gentium,
1). Mortis hora, suo Magistro Dominoque figuratus, Ioannes Paulus
Secundus suum diuturnum frugiferumque Pontificatum extulit, in fide
christianum populum confirmans, eundem circum se congregans atque
efficiens ut universa hominum familia coniunctiorem se esse sentiret.
Nonne hac testificatione Nos sustentari sentimus? Nonne incitamentum,
quod ex eventu hoc manat, animadvertimus?
2. Omnem Nostram praeveniens exspectationem, Providentia divina
per Venerabilium Patrum Cardinalium suffragia Nos, ut huic magno
Pontifici succederemus, vocavit. Hoc tempore mentem Nostram ad id
convertimus quod abhinc duo milia annorum in partibus accidit Caesareae
Philippi. Petri verba audire videmur: "Tu es Christus, Filius
Dei vivi" itemque Domini sollemnem confirmationem: "Tu
es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam ... Tibi
dabo claves regni caelorum" (Mt 16, 15-19).
Tu es Christus! Tu es Petrus! Eandem evangelicam scaenam rursus
experiri videmur; Nos Petri Successores, trepidantes Galilaeae piscatoris
trepidantia verba iteramus atque intima quadam animi affectione
roborantem divini Magistri promissionem rursus audimus. Si permagnum
est muneris onus, quod debilibus umeris Nostris imponitur, procul
dubio immensa est divina potentia qua inniti possumus: "Tu
es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam" (Mt
16,18). Romae Episcopum Nos eligens, suum Vicarium Nos voluit Dominus,
"petram" Nos voluit, in qua securi omnes sistere possint.
Eum nimirum rogamus ut Nostrarum virium egestati subveniat, ut animosi
simus et fideles eius gregis Pastores, usque Spiritui inspiranti
obsequentes.
Hoc peculiare ministerium sumus ingressuri, ministerium scilicet
‘petrinum’, universali Ecclesiae destinatum, humiliter
Dei Providentiae manibus Nos permittentes. Ante omnia Christo Nostram
totam fidentemque adhaesionem renovamus: "In Te, Domine, speravi;
non confundar in aeternum!".
Ex vobis, Venerabiles Cardinales Fratres, grato animo ob Nobis
significatam fiduciam quaerimus ut Nos precatione necnon constanti,
actuosa prudentique cooperatione sustentetis. Ab omnibus quoque
in Episcopatu Fratribus flagitamus ut precatione et consilio Nobis
adsint, ut Servus servorum Dei vere simus. Quemadmodum Petrus ceterique
Apostoli Domini voluntate unum efformarunt Collegium apostolicum,
eodem quidem modo Petri Successor et Episcopi, Apostolorum successores,
- id Concilium firmiter confirmavit (cfr Lumen gentium, 22) -, inter
se arte coniuncti esse debent. Collegialis haec communio, licet
diversa sint munera officiaque Romani Pontificis et Episcoporum,
Ecclesiae et unitati in fide omnium credentium inservit, unde maximam
partem pendet in huius temporis mundo evangelizationis operae efficacitas.
Hanc eandem semitam, in qua Venerabiles Decessores Nostri ambularunt,
calcare quoque Nos volumus, universo mundo praesentiae vivae Christi
de proclamatione tantummodo solliciti.
3. Nostros ante oculos Ioannis Pauli Secundi Pontificis potissimum
obversatur testimonium. Animosiorem, liberiorem iunioremque Ecclesiam
relinquit, Ecclesiam scilicet quandam quae, ad eiusdem doctrinam
et exemplum, tranquille praeteritum tempus contuetur quaeque futurum
aevum haud timet. Per Magnum Iubilaeum ea in novum est ingressa
millennium gerens manibus suis Evangelium directum ad hodiernum
orbem per iteratam lectionem magna cum auctoritate Concilii Vaticani
Secundi. Iustissima quidem de causa Pontifex Ioannes Paulus Secundus
Ecclesiae in Concilio illo demonstravit indicem seu ut dicitur quasi
"nauticam pyxidem", qua in vasto mari tertii millennii
dirigeretur (cfr Litt. Ap. Novo millennio ineunte, 57-58). In suo
spiritali quoque Testamento scripsit: "Persuasum mihi habeo
advenientes homines diutius etiam quaedam sumpturos ex divitiis
illis quas hoc Concilium saeculi vicesimi nobis est elargitum"
(17.III.200).
Nos quoque propterea munus ingredientes quod est proprium Successoris
Petri, firmam certamque voluntatem declarare volumus Concilii Vaticani
Secundi continuandi exsecutionem, Praegredientibus Decessoribus
Nostris, atque in fideli perpetuitate duorum milium annorum Ecclesiae
traditionis. Hoc ipso anno conciliaris congressionis conclusae recoletur
memoria anniversaria quadragesima (die octavo mensis Decembris anno
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto). Annorum decursu Concilii
Documenta hodierni temporis haud amiserunt vim; immo eorum doctrina
pro novis Ecclesiae praesentisque societatis globalizatae, ut aiunt,
postulationibus admodum evadit apta.
4. Quadam cum significatione Noster Pontificatus incohatur, dum
peculiarem Annum Eucharistiae dicatum vivit Ecclesia. Nonne provida
in haec temporum convenientia indicium quoddam est percipiendum,
quod ministerium notare debet cui sumus vocati? Eucharistia, vitae
christianae cor ac Ecclesiae evangelizantis fons, necessario permanentem
mediamque partem constituit et fontem petrini ministerii, Nobis
commissi.
Eucharistia continenter Christum resuscitatum efficit praesentem,
qui nobis pergit se tradere, nos vocans sui Corporis Sanguinisque
ad mensam communicandam. Ex eius plena communione aliud quiddam
Ecclesiae vitae oritur, communio videlicet in primis inter omnes
Christifideles, nuntiandi Evangeliique testificandi munus, in omnes,
potissimum in pauperes parvulosque, caritatis ardor.
Hoc anno idcirco singulari modo celebranda erit Sollemnitas Corporis
Domini. Praeterea media pars Eucharistiae erit mense Augusto in
Die Mundiali Iuventutis Coloniae et mense Octobri in Coetu Ordinario
Synodi Episcoporum quae versabitur in argumento: "Eucharistia:
fons et culmen vitae et missionis Ecclesiae". Ab omnibus propterea
rogamus ut proximis mensibus amorem pietatemque erga Iesum in Eucharistia
multiplicent ac fortiter et luculenter fidem suam declarent in realem
Domini praesentiam, imprimis per sollemnitatem et rectitudinem celebrationum.
Id peculiarem in modum a Sacerdotibus postulamus, quibus nunc magnus
Nostri animi affectus dirigitur. Sacerdotium quippe ministeriale
in Cenaculo una cum Eucharistia enatum est, quemadmodum saepenumero
confirmavit Decessor Noster Ioannes Paulus Secundus, veneratae memoriae.
"Sacerdotalis exsistentia peculiari titulo «eucharistiam
formam» habere debet": sic in novissima Epistula in Feria
V in Cena Domini scripsit (n. 1). Ad id propositum multum confert
ante omnia celebratio quotidie devota sacrificii eucharistici, quod
est veluti centrum vitae ac missionis cuiusque sacerdotis.
5. Nutriti atque sustentati Eucharistia ipsa catholici necessario
se impelli sentiunt ad plenam illam unitatem quam in Cenaculo Christus
tam vehementer exoptavit. Petri itaque Successor se debere novit
recipere hoc supremum Magistri Divini desiderium in se et quidem
peculiari modo. Etenim officium illi est concreditum confirmandi
fratres (cfr Lc 22, 32).
Plena propterea conscientia ineunte ministerio suo intra Ecclesiam
Romanam quam Petrus suo irrigavit sanguine, hodiernus ipsius Successor
accipit tamquam primarium quoddam munus ut laboribus nihil parcens
det operam restituendae plenae visibilique unitati omnium Christi
discipulorum. Haec est eius voluntas, hoc ipsius etiam obstringens
officium. Sibi enim conscius est, ut hoc obtineatur, non sufficere
bonorum sensuum declarationes. Solida opera postulantur quae animos
penetrent atque conscientias excitent, unumquemque ad illam interiorem
conversionem permoventia quae est fundamentum omnium progresuum
in oecumenismi via.
Pernecessarius est dialogus theologicus pariterque poscitur investigatio
causarum historicarum in quibusdam consiliis iam pridem captis.
Magis tamen urget illa "memoriae purgatio" totiens a Ioanne
Paulo Secundo commemorata, quae sola homines disponere potest ad
plenam Christi veritatem. Coram eo, Supremo videlicet Iudice omnium
viventium, quisque nostrum sistere debet conscius se aliquando rationem
reddere ei debere omnium quae fecerit et omiserit de permagno bono
plenae et visibilis unitatis omnium eius discipulorum.
Hic Petri Successor illa interrogatione patitur se etiam in prima
persona interpellari paratusque est ad ea omnia efficienda quae
potuerit ut principalem oecumenismi causam promoveat. Decessorum
suorum vestigiis ingressus plane provehere in animo habet omne inceptum
quod opportunum videri possit ad consortium et consensum adiuvandum
cum diversarum Ecclesiarum et Communitatum ecclesialium legatis.
Ad eos immo vero etiam hac data opportunitate fervidissimam suam
mittit in Christo unico Domino universorum salutationem.
6. Hoc temporis momento repetimus nostra memoria inestinguibilem
experientiam quam omnes habuimus in morte et exsequiis Pontificis
complorati Ioannis Pauli Secundi. Circa exuvias mortales eius in
nuda terra repositas Capita Nationum conglobata sunt, homines cuiusvis
socialis ordinis ac praesertim iuvenes in memorabili affectus et
admirationis amplexu. Fidens ad illum respexit orbis totus. Multis
quidem visa est haec intenta communicatio, propagata usque ad orbis
fines per communicationis socialis instrumenta veluti chorus ad
Pontificem directus et auxilium expetens pro hominibus nostri temporis
qui dubiis timoribusque conturbati sua interrogant de aetate ventura.
Ecclesia horum dierum in se conscientiam renovare debet sui officii
hominibus iterandi vocem eius qui dixit: "Ego sum lux mundi;
qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae"
(Io 8, 12). Suum ideo ministerium suscipiens Pontifex novus probe
intellegit opus suum esse ut refulgere sinat coram viris ac mulieribus
hodiernis Christi lucem: non suam, verum Christi ipsius lucem.
Haec omnia cogitantes appellamus omnes, etiam illos qui alias sequuntur
religiones vel qui solummodo responsionem conquirunt interrogationi
fundamentali de exsistentia humana necdum eam invenerunt. Simpliciter
atque amanter omnes alloquimur ut iis confirmemus Ecclesiam velle
cum illis dialogum apertum sincerumque componere dum verum quaeritur
hominis ac societatis bonum.
A Deo flagitamus unitatem ac pacem hominum familiae et declaramus
catholicos omnes paratos esse ad operam adiutricem suam conferendam
in verum progressum socialem qui dignitatem omnis hominis revereatur.
Viribus Nostris non parcemus neque studiis ut magnae spei dialogum
prosequamur a Nostris Venerabilibus Decessoribus incohatum cum diversis
culturis ut ex mutua comprehensione condiciones melioris venturi
temporis omnibus oriantur.
Nominatim cogitamus adulescentes. Ad eos qui fuerunt interlocutores
praecipui Pontificis Ioannis Pauli Secundi extenditur peramanter
amplexio Nostra, cum exspectamus, si placuerit Deo, dum eos Coloniae
conveniamus proximo nempe Mundiali Iuventutis Die. Vobiscum - carissimi
adulescentes - qui estis futura aetas et Ecclesiae totiusque mundi
spes, pergemus colloqui et exspectationes vestras exaudire unde
possimus adiuvare vos ad altius usque Christum viventem cognoscendum
qui sempiternus est Iuvenis.
7. Mane nobiscum, Domine! Invocatio haec, quae argumentum principale
efficit Epistulae Apostolicae Ioannis Pauli Secundi pro Eucharistiae
Anno, est etiam precatio quae sua sponte Nostro surget ex animo,
dum comparamus Nos ad ministerium illud incipiendum in quod Christus
Nos advocavit. Ei Nos, sicut Petrus, quoque fidelitatem Nostram
sine ulla condicione promissam renovamus. Ei uni servire cogitamus
Nosque totos eius Ecclesiae ministerio devovere.
Ut haec suffulciatur promissio maternam deprecationem Mariae Sanctissimae
invocamus, cuius in manibus tum praesens tum futurum tempus Personae
Nostrae atque Ecclesiae reponimus. Intercedant deprecatione pariter
sua sancti Apostoli Petrus et Paulus, ceterique caelites universi.
His cum affectibus vobis, Venerabiles Cardinales Fratres, singulis
qui huius ritus sunt participes nec non omnibus qui per televisionem
et radiophonium sequuntur, amantem Nostram Benedictionem impertimur.
Copyright © Libreria Editrice Vaticana
|